meter: elegiac couplet
Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi non si se Iuppiter ipse petat. Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.