Catullus LXXVI

meter: elegaic couplet

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
  est homini, cum se cogita esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo
  divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
  ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  aut facere haec a te dictaque factaque sunt.
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  Quare iam te cur amplius excrucies?
Quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,
  et dis invitis desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem,
  difficile est, verum hoc qualubet efficias:
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum,
  hoc facias, sive id non pote sive pote.
O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
  extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
  eripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
  expulit ex omni pectore laetitias.
Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
  aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  O di, reddite mi hoc pro pietate mea.